Latin
22.14.13 to 22.14.26
Augustine, Contra Faustum 22.14.13-26
Unproofread scanNot analysed yet
et quicumque in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob leuia quidem uel nulla commissa. leue quippe aut nullum commissum pagano uideretur uel non habere in conuiuio nuptiarum uestem nuptialem, propter quod rex noster in euangelio iussit hominem ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores; uel nolle super se Christum regnare. propter quod peccatum ait: illos autem, qui noluerunt me regnare sibi, adducite et interficite coram me, sicut iste accusauit deum in uetere testamento, qui ei uisus est propter leuia uel nulla commissa hominum milia trucidare. iam uero illud, quod reprehendit Faustus minantem deum uenturum se esse cum gladio, quo non parceret nec iusto nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet audiens apostolum Paulum dicere de deo nostro: quia filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem: tempus est, ut iudicium incipiat a domo domini; et si initium a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt domini euangelio? et si iustus quidem uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? quid enim iustius uno, cui tamen pater non pepercit? et quid euidentius, quod nec iustis parcat emendans eos uarietate tribulationum, cum de hac aperte sit dictum: et si iustus uix saluus erit? non solum enim in uetere testamento scriptum est: quem enim diligit deus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit et: si bona percepimus de manu domini, mala quare non sustinemus? sed etiam in nouo: ego quem amo, arguo et castigo et illud: si enim nos ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem, a domino corripimur, ne cum mundo damnemur.