Latin
22.14.27 to 22.14.29
Augustine, Contra Faustum 22.14.27-29
Unproofread scanNot analysed yet
sed tamen si paganus in nouo testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in uetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? quod si facere possent, qua tandem uecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? si autem non possent, cur in uno tantum ac non potius in utroque testamento, quod non intellegentibus inpiis prauum uideretur, idem non intellegentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?