Latin
22.20.1 to 22.20.17
Augustine, Contra Faustum 22.20.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Iam illud ultimum quod Faustus posuit insidians ueteribus libris tamquam uituperantibus deum, quod minetur gladium. quo nemini parcat, nec iusto nec peccatori, cum pagano exponeretur, quomodo accipiendum sit, fortassis nec nouo nec ueteri testamento resisteret, eique placeret similitudo euangelica, quae istis, qui se christianos haberi uolunt, aut non adparet ut caecis aut displicet ut peruersis. summus quippe ille uitis agricola aliter parat falcem sarmentis fructuosis. aliter infructuosis, tamen non parcit nec probis nec reprobis, illis purgandis, illis amputandis. nullus enim hominum est tanta iustitia praeditus, cui non sit necessaria temptatio tribulationis uel ad perficiendam uel ad confirmandam uel ad probandam uirtutem, nisi forte nec Paulum isti apostolum inter iustos numerant. qui quamuis humiliter et ueraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Iesu Christi iustificatum gratias agit. an uero illi parcebat ille, quem uani non intellegunt dicentem: non parcam, nec iusto nec peccatori? audiant ergo ipsum: et ne magnitudine, inquit, reuelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter dominum rogaui, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce nec iusto parcebat, ut eius uirtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae, nisi dicitis, quod eum diabolus dederit. diabolus ergo agebat, ne magnitudine reuelationum Paulus extolleretur, et ut uirtus eius perficeretur. quis hoc dixerit? ab illo igitur traditus erat iustus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et iniustos ipsi satanae; de quibus idem dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. iamne intellegitis, quomodo ille desuper non parcat nec iusto nec peccatori? an quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis ? aliud est enim colaphizari, aliud occidi.