Latin
22.20.18 to 22.20.27
Augustine, Contra Faustum 22.20.18-27
Unproofread scanNot analysed yet
quasi uero non diuersis mortium generibus prostrata sint martyrum milia aut hoc reuera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo, qui dixit: non parcam nec iusto nec peccatori, cum ipse dominus martyrum, quia filio proprio non pepercit, apertissime Pilato dicat: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. has pressuras persecutionesque iustorum dicit idem Paulus exemplum esse iusti iudicii dei. quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoraui, ubi ait tempus esse, ut iudicium incipiat a domo domini. et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis, qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt? hinc enim intellegitur, quomodo non parcatur inpiis tamquam sarmentis praecisis ad conbustionem, quando iustis non parcitur propter perficiendam purgationem. nam et ipse Petrus testatur haec illius uoluntate fieri, qui in libris ueteribus ait: non parcam nec iusto nec peccatori. dicit enim et ipse: melius est bene facientes, si uelit spiritus dei, pati quam male facientes. cum ergo ex uoluntate spiritus dei patiuntur bene facientes, non parcitur iustis, cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus; secundum illius tamen uoluntatem fit utrumque, qui ait: non parcam nec iusto nec peccatori, illum flagellando ut filium, llum puniendo ut inpium.