Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.55
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipit et Lia de ancilla sua filios amore habendae numerosioris prolis accensa. inuenimus autem Zelpham eius ancillam interpretari "os iens". quapropter in praedicationem fidei euangelicae quorum os eat et cor non eat cum in scripturis aduerterimus, haec intellegitur ancilla Liae. scriptum est enim de quibusdam: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. et talibus apostolus dicit: qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. uerumtamen ut etiam per hanc condicionalem libera illa uxor Iacob laborans filios heredes regni suscipiat, ideo dominus dicit: quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite. unde in labore uinculorum uita apostolica, siue, inquit, occasione siue ueritate Christus adnuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore laetata.