Latin
22.56.1 to 22.56.10
Augustine, Contra Faustum 22.56.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Est uero quidam Liae fetus ex beneficio Rachel editus, cum uirum suum secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubitare permittit. de hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem parit ; ac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset. nunc uero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus dominus eam prole donauerit, nihil est, cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. dicam ergo quid sentiam: dicent hinc forte meliora doctiores. cum enim haec mala ipse uidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer —rara enim res est —,naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet uirtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat uisus et olfactus et gustus. proinde rem conperi pulchram et suaueolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupiuerit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris iucunditatem. cur uero ipsam rem gestam sancta scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conicere ualeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo figurari intellegam famam bonam: non eam, quae confertur, cum laudant hominem pauci iusti atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam maior et clarior notitia conparatur, non ipsa per sese expetenda, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessaria. unde dicit apostolus: oportet etiam testimonium habere bonum ab eis, qui foris sunt: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos sibi consulitur, et splendorem laudis et odorem bonae opinionis.