Latin
22.56.11 to 22.56.15
Augustine, Contra Faustum 22.56.11-15
Unproofread scanNot analysed yet
nec ad istam gloriam popularem primi perueniunt eorum, qui sunt in ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore uersantur. propterea Liae filius mala mandragorica inuenit exiens in agrum, id est honeste ambulans ad eos, qui foris sunt; doctrina uero illa sapientiae, quae a uulgi strepitu remotissima in contemplatione ueritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur nisi per eos, qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint, quia, dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis cara est. testimonium perhibent etiam uitae propter studium conquirendae et contemplandae ueritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica per Liam perueniunt ad Rachel; ad ipsam uero Liam per filium primogenitum, id est per honorem fecunditatis eius, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta temptationum periclitantis actionis: quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes quamuis idonei regendis populis esse possint, tamen uitant propter turbulentas occupationes et in doctrinae otium toto pectore tamquam speciosae Rachel feruntur amplexum.