Latin
22.98.10 to 22.98.21
Augustine, Contra Faustum 22.98.10-21
Unproofread scanNot analysed yet
sed etsi non paenituisset Dauid nec iustitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto deo Manichaeorum melior extitisset. iste quippe uno ipso facto putemus et aliis talibus quotquotlibet quam multa unus homo posset admittere; ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique conuincitur. et Osee propheta accusatur a Fausto: qui si meretricem turpi concupiscentia captiuatus adamasset atque duxisset —animas certe amborum, et lasciui amatoris et obscaenae meretricis, partes et membra naturamque dei uestri esse praedicatis —illa ergo meretrix —quid enim ambiam uerbis et non plane dicam ? —illa meretrix esset deus uester. neque enim potestis dicere, quod seruata atque incorrupta suae sanctitate naturae illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret, sed et inquinatissima esse ista membra dei uestri et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. illa ergo meretrix, de qua hominem dei audetis arguere, deus uester esset, etiamsi non esset in melius casto coniugio commutata; aut si non uultis, particulam certe dei uestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. hoc ergo iam melior deo uestro, quoniam ipsa una meretrix esset, ille autem condicione suae illius commixtionis uniuerso generi tenebrarum in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac feminis late uarieque fornicantibus et sese corrumpentibus uolutatur, soluitur, inligatur, rursus in eorum fetibus uolutandus, soluendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars inmundissima dei uestri tamquam inexpiabilis meretrix perducatur. haec scilicet mala, has turpitudines, haec dedecora a membris suis deus uester amouere non potuit et hostis inmanis necessitate conpulsus ad ista peruenit; neque enim potuit interimere iniuriosum atque uiolentum suis uel ciuibus uel partibus saluis. quanto ergo ille melior, qui occiso Aegyptio fratrem defendit inlaesum, quem mirabili uanitate Faustus arguit et deum suum mirabiliore caecitate non respicit!