Latin
22.98.22 to 22.98.39
Augustine, Contra Faustum 22.98.22-39
Unproofread scanNot analysed yet
quanto melius ipse uasa aurea et argentea abstulisset de gente Aegyptiorum, quam eius membra depraedaretur gens tenebrarum ! et tamen cum bellum tam miserum ipse gessisset, cultores eius famulo dei nostri obiciunt, quod bella gesserit, in quibus semper cum suis omnibus uictor de hostibus triumphauit, qui captiui uel captiuae Moyse belligerante de populo Israhel duci potuerunt: quod et deus uester si potuisset, utique fecisset. hoc ergo non est malos arguere, sed felicioribus inuidere. quae autem crudelitas Moysi, quod in populum, qui grauiter in deum peccauerat, gladio uindicauit? cuius tamen peccati ueniam se pro illis etiam diuinae uindictae offerens deprecatus est. uerumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset. etiam sic melior deo uestro esset. neque enim quemquam suorum innocentium et oboedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum missus fuisset et captiuatus, ullo modo eum postea. si uicisset, ipse damnaret: quod facturus est deus iste de sua parte, quam configet in globo, quia oboediuit iubenti, quia in hostiles cuneos pro salute regni eius proposita sua morte «processit. sed in hac, inquit, serie saeculorum iam malis permixta atque concreta non obtemperauit praeceptis. quaeramus, quare. si propria uoluntate, uera culpa et iusta poena; sed iam si uoluntas est rea, nulla est ad peccandum natura contraria, et ideo Manichaeorum omnis conuicta est et euersa fallacia. si autem ab hoste obpressa quo missa est, si alieno malo superata, cui resistere non ualuerat, iniqua poena et magna crudelitas. sed ad excusandum profertur dei necessitas. talem colant deum, qui nolunt colere deum. sane, quod fatendum est, etiam ipsi cultores eius, quamuis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt; ille autem nihil est nisi fictio falsitatis et cogitatio uanitatis.