Latin
25.1.1 to 25.1.11
Augustine, Contra Faustum 25.1.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
FAUSTUS dixit: Deus finem habet aut infinitus est? si oratio uestra non fallit, quae dicit: deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem, cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem uultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi uult haec inuocationis uestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura uestra oratione, nisi ad signum nauiget Abrahae? et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se inuocare designant deum propter deos praeputii . uos uero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius uos uocatis deum. uere enim, quod intellegi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet inuicem aberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis inposuisse uidentur Iudaei ac Iudaeorum deus . atque ipse quidem eos circumcisionis obscaeno charactere signauit, quo, ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur; idem uero suum uicissim deum parentum suorum cognomine signauerunt, quo, ubicumque et ipse fuerit, in magna quamuis deorum frequentia, cum deus Abraham audierit et deus Isaac et deus Iacob, protinus se inuocari cognoscat.