Latin
25.1.12 to 25.1.23
Augustine, Contra Faustum 25.1.12-23
Unproofread scanNot analysed yet
quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat nisi audito cognomine. sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. quibus quia et uos similiter facitis deum Abraham dicentes et deum Isaac et deum Iacob, non solum finem ostenditis habere deum, sed quod sitis etiam uos ab eodem alieni signi eius ac sacramenti expertes, quod est uirilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. quapropter hic si est deus, quem colitis, liquet ex hoc admodum, quod habeat finem. si uero infinitum deum esse uultis, huic uos ante renuntiare necesse est et oratione mutata erroris praeteriti uestri paenitudinem gerere. et hoc quidem dictum ita est, ut de uestro uos uicisse uideamur; alioquin summum et uerum deum utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc uero nos boni et mali contrarietas breuiter poterit edocere. quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est deus; habet autem finem, si malum est; constat autem esse malum . non igitur infinitus est deus; illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.