Latin
33.6.1 to 33.6.13
Augustine, Contra Faustum 33.6.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid uobis faciam, quos contra testimonia scripturarum ita obsurdefecit iniquitas, ut quicquid aduersum uos inde prolatum fuerit, non esse dictum ab apostolo, sed a nescio quo falsario sub eius nomine scriptum esse dicere audeatis ? usque adeo a christiana doctrina aperte aliena est quam praedicatis doctrina daemoniorum, ut eam sub christianae' doctrinae nomine defendere nulla ex parte possitis, nisi dicatis falsas esse scripturas apostolorum. infelices inimici animae uestrae! quae umquam litterae ullum habebunt pondus auctoritatis, si euangelicae, si apostolicae non habebunt? de quo libro certum erit, cuius sit, si litterae, quas apostolorum dicit et tenet ecclesia ab ipsis apostolis propagata et per omnes gentes tanta eminentia declarata, utrum apostolorum sint incertum est? et hoc erit certum scripsisse apostolos, quod huic ecclesiae contrarii haeretici proferunt auctorum suorum nominibus appellati longe post apostolos existentium ? quasi uero et in litteris saecularibus non fuerunt certissimi auctores, sub quorum nominibus postea multa prolata sunt et ideo repudiata, quia uel his, quae ipsorum esse constaret, minime congruerunt uel eo tempore. quo illi scripserint, nequaquam innotescere et per ipsos uel familiarissimos eorum in posteros prodi commendarique meruerunt. nonne, ut alios omittam, sub Hippocratis medici nobilissimi nomine quidam libri prolati in auctoritatem a medicis non recepti sunt ? nec eos adiuuit nonnulla similitudo rerum atque uerborum, quando conparati eis, quos uere Hippocratis esse constaret, inpares iudicati sunt, et quod ab eo tempore quo et cetera scripta eius non innotuerunt, quod uere eius essent. hos autem libros, quibus illi. qui de trauerso proferuntur, conparati respuuntur, unde constat esse Hippocratis? unde si quis hoc neget, nec saltem refellitur, sed ridetur —nisi quia sic eos ab ipso Hippocratis tempore usque ad hoc tempus et deinceps successionis series commendauit, ut hinc dubitare dementis sit?