Latin
33.6.14 to 33.6.23
Augustine, Contra Faustum 33.6.14-23
Unproofread scanNot analysed yet
Platonis, Aristotelis, Varronis, Ciceronis aliorumque eiusmodi auctorum libros unde nouerunt homines. quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet succedentium contestatione continua? multi multa de litteris ecclesiasticis conscripserunt, non quidem auctoritate canonica, sed aliquo adiuuandi studio siue discendi. unde constat, quid cuius sit, nisi quia his temporibus, quibus ea quisque scripsit. quibus potuit insinuauit atque edidit et inde in alios atque alios continuata notitia latiusque firmata ad posteros etiam usque ad nostra tempora peruenerunt. ita ut interrogati, cuius quisque liber sit, non haesitemus, quid respondere debeamus ? sed quid pergam in longe praeterita? ecce istas litteras, quas habemus in manibus, si post aliquantum tempus uitae huius nostrae uel illas quisquam Fausti esse uel has neget meas, unde conuincitur, nisi quia illi, qui nunc ista nouerunt, notitiam suam ad longe etiam post futuros continuatis posterorum successionibus traiciunt? quae cum ita sint, quis tandem tanto furore caecatur, nisi daemoniorum mendaciloquorum malitiae atque fallaciae consentiendo subuersus sit, qui dicat hoc mereri non potuisse apostolorum ecclesiam. tam fidam, tam numerosam fratrum concordiam, ut eorum scripta fideliter ad posteros traicerent, cum eorum cathedras usque ad praesentes episcopos certissima successione seruarent, cum hoc qualiumcumque hominum scriptis siue extra ecclesiam siue in ipsa ecclesia tanta facilitate proueniat?