Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Christus dixit spiritum sanctum missurum se, qui in omnem ueritatem inducat. AUG. dixit: Si habes illum, adtende, quod te iamdudum interrogaui. dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere etiam ista mundana cognoscere . dic mihi: quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem ueritatem? FEL. dixit: Et ego dico, quia, si paracletus per apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas, quae iam dixi. AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere, quod ego interrogaui, et ostendam secundum scripturas, quod pertineat ad fidem christianam. FEL. dixit: Et ego, si ad. tuleris mihi scripturas Manichaei, quinque auctores, quos tibi dixi, quicquid me interrogaueris, probo tibi. AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistula, cuius aperuimus principium et inuenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Christi Iesu . et uideo, quia ipsum non mihi principium exponis, quia non probas, quomodo sit Manichaeus apostolus Iesu Christi. FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo. AUG. dixit: In quo secundo? FEL. dixit: In Thesauro. AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit ? Manichaeus . nolo mihi ab illo probes: quia ipse Manichaeus mentitur dicendo se esse, quod non est. FEL. dixit: Tu mihi proba per alterum. AUG. dixit: Quid uis tibi probem? FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus. AUG. dixit: Quia tu non potes probare uerum dicere Manichaeum, oportet, ut ego probem mentitum Manichaeum esse? FEL. dixit: Quare non potui probare? numquid prolatae sunt scripturae, quas ego petiui, et non probaui? AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum et blasphemasse Manichaeum. FEL. dixit: Afferantur libri. AUG. dixit: Praesens est epistula Manichaei, quam dicitis Fundamenti. initium nullum est in aedificio, nisi fundamentum . si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem ut quid quaerimus?