Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Hoc dicis in ipsam ostendens ruinam esse . et ego dico, da arbitros, quantos et tu habes, et tibi probo, quia non mentitur. AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano, ut quantos hic uides, tantos uideas Manichaeos. FEL. dixit : Da, dixi, quae a te petiui. AUG. dixit: Quos uis ergo, ut dem tibi ? FEL. dixit: Quos tu uolueris. AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete. FEL. dixit: Quomodo istos das? AUG. dixit: Praesentes, qui nos audiunt. FEL. dixit: Isti mihi non fauent. AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris, qui tibi faueant, non qui ueritati ? FEL dixit: Qui me audiant et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur, an uerum dicit, an mentitur. AUG. dixit: Uides ergo, quia audiunt. legamus cetera, quia tu istam epistulam Manichaei esse confessus es. FEL. dixit: Non nego. AUG. dixit: Ergo legatur.