Latin
1.19.23 to 1.19.37
Augustine, Contra Felicem 1.19.23-37
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo, et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso, dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile; ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat, quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc mitteret. FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere. AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?