Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum, id est pridie idus Decembris. AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse; humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet? FEL. dixit: Ero uictus. AUG. dixit: Quid? si fugeris. FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis meae. AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam si anathemauero Manichaeum. FEL. dixit: Hoc dicere non possum. AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et nemo te tenet. FEL. dixit: Non fugio. AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed saltem hoc dic: si fugero. uictus sum. FEL. dixit: Dixi. AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta? FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim. AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant. ,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio. AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris. FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio. BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo ueniam, christianus est. Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium his in ecclesia coram populo gestis subscripsi. Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.