Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Iterum mihi recitetur, quod dixit apostolus. et recitatum est: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec praecipiens fratribus bonus eris minister Iesu Christi. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur, 5 quia a fide recessit. AUG. dixit: Quoniam te uideo nolle respondere ad quod interrogaris, ne inueniaris uel non tenere spiritum sanctum, quem iam probauimus missum esse apostolis, uel non esse in eorum numero, quos futuros Paulus designauit, ubi et uos ipsos prophetauit, breuiter respondeo: ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, "recedent a fide, quia non recedunt a fide nisi illi, qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit, a qua recesserit, sed in qua fuit, in ea permansit," hoc te interrogo, utrum Manichaeus uel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum, quae fuit in Manichaeo, nullos christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. si enim multi a uobis et per uos et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit, et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem —unde apostolus dicit: prohibentes nuptias —et incipiant dicere carnes, quas comedunt homines, non esse dei creaturam, sed daemonum facturam et esse inmunditiam: manifestum est de his praedixisse spiritum sanctum paracletum, qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. iam ergo quia ego respondi, iustum est, ut tu respondeas ad quod interrogaui, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem, aut si et hoc non uis respondere, ad illud, quod primo interrogaui, responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi; aut si et hoc non uis, permitte me euacuare doctrinam ipsius, quod promisi, cum legeretur epistula ipsius, quam dicitis Fundamenti.'