Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Et ego respondeo ad quod dicit sanctitas tua, quia in Paulo uenit spiritus sanctus paracletus. AUG. dixit: Non in solo. FEL. dixit: Ego de ipso ago, quia, si in ipso, et in omnes. . et si in ipso —Paulus enim in altera epistula dicit: ex parte scimus et ex parte prophetamus; cum uenerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea, quae ex parte dicta sunt —nos audientes Paulum hoc dicere, uenit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: mitto uobis spiritum sanctum. et Paulus uenit et dixit et ipse quia uenturus est, et postea -nemo uenit; ideo suscepimus Manichaeum. et quia uenit Manichaeus et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audiuimus nec in ceterorum apostolorum scripturis, hoc credimus, quia ipse est paracletus. itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi paracletus loquitur, id est spiritus sanctus, de quo uoluero interrogare, et docueris me, credo et renuntio.