Latin
16
Augustine, Contra Fortunatum 16
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: A quo enim passurus erat ? FORT. dixit: Hoc meum est, quia praeuenire uoluit, non temere, sed uirtute et praescientia. ceterum nega malum praeter deum esse, cum per praecepta ostendit, quia sunt alia, quae praeter uoluntatem ipsius fiunt. praeceptum non intercedit, nisi ubi est et contrarietas; libera facultas uiuendi non datur, nisi ubi est lapsus secundum apostoli rationem, qui dicit: et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris. in quibus aliquando ambulastis secundum magisterium huius mundi, secundum principem potestatis aeris huius. spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos et omnes aliquando con-. uersati sumus in desideriis carnis nostrae facientes uoluntates consiliorum carnis. et eramus naturaliter filii irae, sicut et ceteri. deus autem, qui diues est in omni misericordia, misertus est nobis. et cum mortui essemus peccatis, conuiuificauit nos in Christo, cuius gratia estis salui facti; et simul suscitauit et cum eo collocauit in caelestibus cum Christo Iesu, ut ostenderet in saeculis superuenientibus et cetera usque ad id, quod scriptum est interficiens inimicitiam in semet ipso. et ueniens euangelizauit pacem uobis, qui longe, pacem iis, qui prope. quoniam per ipsum habemus uterque in uno spiritu accessum ad patrem.