Latin
17.1 to 17.23
Augustine, Contra Fortunatum 17.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: Ista apostoli lectio, quam recitare uoluisti. si non fallor, pro mea plurimum et contra tuam fidem facit. primo quia ipsum liberum arbitrium, quo ego dixi fieri, ut anima peccet, satis hic expressum est. cum peccata nominauit et cum reconciliationem nostram dixit fieri cum deo per Iesum Christum. peccando enim auersi eramus a deo, tenendo autem praecepta Christi reconciliamur deo, ut qui in peccatis mortui eramus, seruantes praecepta eius uiuificemur et pacem habeamus cum illo in uno spiritu, a quo alienati eramus non seruantes mandata eius, sicuti de homine, qui primus est conditus, in fide nostra praedicatur. ergo nunc quaero abs te, secundum eam lectionem, quae lecta est, quomodo habeamus peccata, si natura contraria nos cogit facere, quod facimus. qui enim cogitur necessitate aliquid facere, non peccat; qui autem peccat, libero arbitrio peccat. quare sit nobis paenitentia imperata, si nos nihil mali fecimus. sed gens tenebrarum? quaero item, indulgentia peccatorum cui detur: nobis, an genti tenebrarum. si genti tenebrarum datur indulgentia peccatorum, regnabit et ipsa cum deo accipiens indulgentiam peccatorum; si autem nobis datur indulgentia peccatorum, manifestum est, quia uoluntate peccauimus. satis enim stultum est ignosci ei, qui nihil mali fecit; nihil autem mali fecit, qui nihil sua uoluntate fecit. hodie ergo anima pollicente sibi deo indulgentiam peccatorum et reconciliationem si peccare destiterit et de peccatis paenitentiam gesserit, si respondeat secundum uestram fidem et dicat: quid enim peccaui? quid commerui? quid me expulisti de regnis tuis, ut contra nescio quam gentem pugnarem? depressa sum, permixta sum, corrupta sum, defecta sum, non est mihi seruatum liberum arbitrium. tu nosti necessitatem, qua pressa sum; cur mihi inputas uulnera, quae suscepi ? quare me cogis ad paenitentiam, cum tu causa sis uulnerum meorum;