Latin
17.24 to 17.39
Augustine, Contra Fortunatum 17.24-39
Unproofread scanNot analysed yet
cum tu scias, quae passa sum, gentem tenebrarum in me fecisse te auctore, qui uiolari non poteras et tamen uolens cauere regnis tuis, quibus nihil noceri possit, me in miserias praecipitasti ? si certe ego pars tua sum, quae de uisceribus tuis processi, si de regno tuo et de ore tuo, in hac gente tenebrarum aliquid pati non debui, ut me incorrupta illa subiceretur, si pars eram domini. nunc autem cum illa temperari non posset nisi mea corruptione, quomodo aut pars tua dicor aut tu inuiolabilis manes aut non es crudelis, qui me pati uoluisti pro his regnis, quibus nihil noceri poterat ab illa gente tenebrarum ? ad hoc responde, si placet, et dignare etiam illud mihi exponere, quomodo dictum est a Paulo apostolo: eramus naturaliter filii irae, quos reconciliatos dicit deo. si ergo naturaliter filii. irae erant, quomodo dicis naturaliter esse animam filiam dei et portionem dei? FORT. dixit: Si secundum animam dixisset apostolus, quod simus naturaliter filii irae, alienata esset anima ore apostoli a deo. et hac modo tu ratione ostendis, quod anima non sit dei, quia naturaliter, inquit apostolus. sumus irae filii. si uero secundum quod lege tenebatur idem apostolus ex semine Abraham, ut ipse contestatur, descendens, constat eum corporaliter dixisse nos fuisse filios irae. sicut et cetera. animae uero substantiam ostendit, quod sit ex deo, et animam aliter non posse reconciliari deo nisi per magistrum, qui est Christus Iesus. interfecta tamen inimicitia uidebatur anima indigna extitisse deo; sed quia missa est, hoc confitemur, a deo tamen omnipotente et originem trahens et missa ad ipsius uoluntatem consignandam, quemadmodum et saluatorem Christum credimus de caelo uenisse uoluntatem patris complere. quae uoluntas patris haec erat animas nostras de eadem inimicitia liberare interfecta eadem inimicitia.