Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Gabinius autem iam noster, qui fuit aliquando uester, et alii quam plurimi, qui ex uobis ad nos considerata catholica ueritate transierunt, non ideo tibi uideantur a uestra contagione non fuisse purgati, quia non sunt a nobis rebaptizati. hi enim, qui nondum baptizati sunt, a peccatis omnibus in catholica ecclesia lauacro regenerationis abluuntur, in eis autem, qui hoc sacramentum non ad auxilium, sed ad iudicium foris accipiunt, quia nec in desertore uiolamus characterem regium, fit illud sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. eccequemadmodum possunt, quos non oportet baptizari, ipsa catholicae unitatis caritate mundari, ut non incipiat eis inesse intus quod et foris inerat, sed incipiat eis prodesse intus quod foris oberat. non itaque a uobis accipimus uelut sanctos —ad nos enim transeundo sanctificantur, qui manendo apud uos sancti esse omnino non possunt —nec uos innocentes occidimus, quos etiam reos uiuere uolumus.