Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu, qui testimonium diuinae uocis bene recolis et nobis obicis deum dixisse: innocentem et iustum non occides, si innocens et iustus es, quare te occidis? nos te innocentem et iustum non dicimus et tamen nolumus occidaris: tu te innocentem et iustum arbitraris et innocenti iustoque non parcis. certe ipse dixisti: in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. quare ergo absoluisti Felicianum Maximianistam reum? quare innocentem occidis et te ipsum? nos autem nec reum absoluimus, sed ut mereatur absolui prius corrigi cupimus, nec te innocentem, siue tibi parcas siue te occidas, si in parte Donati remanseris, iudicamus. nam de quantalibet innocentia glorieris, te ipsum innocentem occidendo innocens esse non poteris, nisi forte mihi respondeas et dicas: (cum me occido, non innocentem utique occido, quia ipsa uoluntate, qua me occidere statuo, reus efficior animo, priusquam corpus occidero\\ hoc si dicis, uerum dicis et te miris modis accusando defendis. cum enim te ostendis in te occi, dendo prius ipso proposito tuo fieri nocentem, procul dubio facinore perpetrato nemo te conuincet, quod occideris innocentem. hac itaque ratione colligitur, quod, cum multi innocentes ab aliis occidantur, a se ipso innocens nullus occiditur. ea quippe cogitatione, qua occidere se ipse molitur, innocentia prius exspoliatur, ut, cum se occidit, non innocens moriatur. hoc tibi contingeret, si, antequam te occidere praeparares, innocens esses. nunc uero quia et antea iam haereticus innocens non eras, non erit, si te occideris, tuae iniquitatis ini-, tium, sed augmentum.