Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
Quid in aliam sententiam uerba manifesta conuertitis? auditores legis et non factores apud deum iustos negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit, ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum debet audiri. ,et uolens redarguere quasi persecutorem tuum loqueris aduersus creatorem tuum. peccatori quidem dicit dominus: ut quid tu enarras iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum? ,sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit et quod dicit non facit; prodest autem illi, qui etiam per malum bonum audit et quod audit facit. non est quidem speciosa laus in ore peccatoris, sed speciosa est in uita moribusque factoris, etiamsi hanc ex ore audierit peccatoris. quantumlibet ergo existima tribunum esse peccatorem et legis non esse factorem, oboedienter tamen audi non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non tribunus. nisi forte respondes et dicis: 'ait quidem Christus: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam; sed quare de ista ciuitate discedam, quando nec iste meus persecutor est nec ego Christi sum auditor?' ac per hoc si manseris, lupus es saeuiens, et si fugeris, lupus es timens. et quoniam sponsus dicit: nisi cognoueris temet ipsam, o pulcra in mulieribus, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen, quia de ouili dominico existi, haedos tuos pascis, non oues Christi. ,