Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
Uerba epistulae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in hac ciuitate, fugite in aliam [ciuitatem]. tute tunc fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum etiam uidere timent quos tacite uenerantur. ad haec responsio: Hoc plane laudo quod agnoscitis uos, sed quod uos non corrigitis doleo. quid enim hac tua professione manifestius, qua satis declaras non uos ad eorum pertinere consortium, quibus dominus ait: si uos. persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? nempe hoc est quod paulo ante dixi posse te mihi uerissime respondere, si dicas: (nec iste meus est persecutor nec ego Christi sum auditor.' ecce apertissime hoc dicis. quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est sectatoribus, promittat usque in finem saeculi, quandocumque persecutionem passi fuerint, non defuturas ad quas confugiant ciuitates, dicens: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen enim dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat filius hominis? tu autem in hac persecutione, quam uos querimini perpeti, iam deesse uobis dicis loca, quo fugere et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere, loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas ciuitates, quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec ueniat, id est usque ad consummationem saeculi. quia ergo ille hoc promisit suis quod uos non inuenitis, profecto ille mentitur, si uos eius estis; sed quia ipse non mentitur, uos eius non estis. ac per hoc nec tribunus cui rescribis persecutor est uester, sed persecutor est persecutoris uestri, hoc est erroris uestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem sunt passi ab ipsis factis suis. proinde si intellegatis, quid in uobis qui uos diligunt persequantur, ipsa sine dubio a quibus persecutionem patimini facta mala uestra fugietis et coniungemini eis, qui ut uos liberent persequuntur uestros persecutores; non enim nisi uestros persequuntur errores.