Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.37
Unproofread scanNot analysed yet
At enim sanctarum scripturarum auctoritate laudatus est Razias'. quomodo laudatus? quia fuit amator ciuitatis: hoc potuit et carnaliter, ciuitatis uidelicet illius terrenae Hierusalem quae seruit cum filiis suis, non autem illius quae sursum, liberae matris nostrae. laudatus est, quia continentiam seruauit in Iudaismo: at haec sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit apostolus. laudatus est, quia pater Iudaeorum appellabatur :hoc magis est unde et illi tamquam homini subrepsit humilitatis impatientia, ut prius mori uellet quam hostibus subici. dictum est, quod elegerit nobiliter mori: melius uellet humiliter, sic enim utiliter. illis autem uerbis historia gentium laudare consueuit, sed uiros fortes huius saeculi, non martyres Christi. dictum est, quod se uiriliter de muro praecipitauit in turbas: nec nos dicimus eum hoc fecisse muliebriter. quamquam uos, qui multum exemplo isto profecistis, etiam feminas uestras hoc facere docuistis: sed fatemur hoc etiam ipsas non facere muliebriter, sed uiriliter, non tamen salubriter, quia non fideliter. ad extremum quod inuocasse dictus est dominatorem uitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet, id est uitam et spiritum, nec tunc aliquid poposcit, quo boni discernuntur a malis. reddet enim haec deus et his qui male egerunt non in resurrectione uitae aeternae, sed in resurrectione indicii aeterni. laudatus est itaque iste Razias amator ciuitatis ut ualde bene audiens, id est bonae famae, quia pater Iudaeorum appellatus est et quod continentiam tenuerit in Iudaismo. istam uero eius mortem mirabiliorem quam prudentiorem narrauit quemadmodum facta est, non tamquam facienda esset scriptura laudauit. nostrum est autem, sicut apostolus admonet, omnia probare, quae bona sunt tenere, ab omni specie mala nos abstinere.