Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.38
Unproofread scanNot analysed yet
Et hanc quidem scripturam, quae appellatur Macchabaeorum, non habent Iudaei sicut legem et prophetas et psalmos, quibus dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis, dicens: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et [in] psalmis de me, sed recepta est ab ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur uel audiatur, maxime propter illos Macchabaeos, qui pro dei lege sicut ueri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt, ut etiam hinc populus christianus aduerteret, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus, si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat filium: quamquam et iste Kazias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando quod legit, uerum etiam ut animus humanus, immo animus christianus aduerteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore caritatis, cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae diuinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae, et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per impatientiam. non itaque debemus, quidquid in scripturis etiam dei testimonio laudatos homines fecisse legerimus, consentiendo approbare, sed considerando discernere, adhibentes iudicium non sane nostrae auctoritatis, sed scripturarum diuinarum atque sanctarum, quae nos nec illorum hominum, quibus illic bonum atque praeclarum testimonium perhibetur, omnia uel imitari uel laudare facta permittit, si quae non recte ab eis facta sunt uel huic iam tempori non conueniunt. . sed de iis, quae tunc fuerant recta, nunc non sunt, quid opus est aliquid in hac quaestione discutere, cum hoc, unde agitur, ut sibi quis inferat mortem, maxime cui conceditur uel potius qui compellitur uiuere, in eis sit factis, quae nec poterunt umquam recta esse nec potuerunt, sicut satis iam demonstrauimus?