Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.40
Unproofread scanNot analysed yet
His sacris litteris eruditus beatus Cyprianus in confessione sua dixit disciplinam prohibere ne quis se offerat. uidete, . quantum mali faciatis, cum uos uultis occidere, qui essetis indisciplinati, etiam si uos aliis hoc uobis facere cupientibus uelletis offerre. fugam praecipit quem uocatis saluatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut uestris ignibus pereatis, nisi uestrum furorem? et tamen dicis: an non est ista persecutio, quae tot milia innocentum artauit ad mortem? ostendite, quomodo sitis innocentes, qui Christum diuiditis et uos occiditis. ostendite, quomodo artemini ad mortem, quibus fuga et diuinitus iubetur et humanitus relaxatur. ostendite, quemadmodum caminorum compendio animas uestras a contaminatione rapiatis, quas potius caminorum sacrilegio tamquam diabolico sacrificio contaminatissimas facitis. interrogate Christum: iubet uos fugere; interrogate tribunum: permittit uos fugere; si et ipsum Razian interrogare possetis, responderet nobis: (ego' non potui fugere.' uos ergo nec Christum saluatorem nec tribunum persecutorem nec Razian auctorem habetis.