Latin
Book 1
Augustine, Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum 1.39
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quomodolibet accipiatur a uobis huius Raziae uita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam, quia non habet dignam dei famulis patientiam, potiusque huic uox illa sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit: uae his qui perdiderunt sustinentiam. nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam Dauid? cur ergo eius factum de aliena uxore appetenda eiusque occidendo marito nullus bonus sibi proponit (imitandum), sed potius cauendum atque uitandum? numquid melior est Razias quam Salomon? placetne ergo uobis, ut eius erga mulieres lasciuiae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est, imitandum proponamus exemplum? numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit: tu es Christus filius dei uiui, tam beatus a domino appellatus est, ut claues regni caelorum accipere mereretur, nec tamen in eo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus audiuit: uade post me, satanas; non enim . sapis quae dei sunt, sed quae hominum? atque ut haec taceam, quae uoce apertissima sancta ecclesiae scriptura culpauit, et ea dicam, quae tantummodo ibi narrata atque conscripta sunt nec de his est in alter(utr)am partem laudis aut reprehensionis lata sententia, sed quae nobis iudicanda permissa sunt, numquid melior Razias quam Noe? quis autem illum uirum, quod iacuit ebrius, laudauerit sobrius? numquid melior est Razias quam ludas patriarcha? quis tamen eum approbet, cui placeat, quem non rectissime offendat in illa fornicatione, quandoquidem non ad suam nurum, quia hoc ignorauit, uerumtamen ad eam quam meretricem putauit ingressus est? numquid melior est Razias quam Samson? audete itaque dicere, si potestis, illud quod in crinibus habuit uirtutis magnum diuinumque secretum blandienti mulierculae fuisse prodendum. nam illud quod cum inimicis occidit et se ipsum, quando super se atque illos deiecit domum, mortem quam mox ab eis fuerat perpessurus communem uoluit cum illis habere, quia non posset euadere. quod quidem non sua sponte fecit, sed hoc spiritui dei tribuendum est, qui usus est eo, ut faceret quando illi adfuit, quod facere non poterat quando idem spiritus defuit. sicut Abrahae factum, quando filium uoluit immolare, quod deo iubente fuit oboedientia, deo non iubente quid fuisset nisi dementia?