Latin
1.16.16 to 1.16.28
Augustine, Contra Julianum 1.16.16-28
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim sic erat a primitus condita; et principium accessionis non substantiam habuit, sed voluntatem, sive mulieris quas a serpente seducta est, sive viri ejus qui seductae ad peccandum consensit uxori. Sed quod ait, facile posse malum a voluntate vel a substantia separari, non humanæ facile est voluntati, sed misericordiæ Dei. Quod adversus Manichæos utique suflicit, qui putant esse inpossibile mutari in bonum naturam mali. Ideo non ait sanctus Basilius, ipsam voluntatem hominis, sive substantiam vel naturam, malum a sc posse facile separare; sed t ab ea posse facile separari: »sic verba sua librans, ut et Manichæos, contra quos agebat, refelleret, et contra divinam gratiam humanam superbiam non extolleret. Ille quippe Omnipotens, cui secundum Evangelium facile esi, quod bominibus impossibilc est (Matth. xix, 20), malum quod nobis accidit, vcl cx primi bominis, vel ex nostra insuper voluntate, ila sum gratiae largitate consumet, <ut subjecta substantia voluntati, i quemadmodum commemorasti dixisse Basilium, <munda possit per omnia possideri, sic »omnino, <ut nullius mali vel signa remancant. i Fiet hoc 1, et ipsa spes est indubitata fidelium. Sed qnando perficiatnr, in promptu est catholicæ fidei. Tunc enim dicetur novissimæ inimicæ mort! ,Ubi est contentio tua? ubi est aculeus tuus (I Cor. x v, 55)?