Latin
Book 1
Augustine, Contra Julianum 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
flem quod commemoras dixisse Basilium, <Si castitas virtus est, corpus vero substantialiter malum esset, impossibile erat castum corpus inveniri; quia corpus turpitudinis, virtutis non fieret corpus; cum autem sanclificalnr, virtutis efficitur, et ita communicat virtus corpori corpusque virtuti, per quam et templum efficitur Dei. Unde si omne corpus fornicationis esset, impossibile utique erat castitatem in corporibus inveniri: tumque demum natura corporum possemus malum substantiale deputare. Si vero usque eo corporis merUa processerunt, tantoque honore decoratum est, ac tale indumentum pudicitiæ suscepit, ut domus sui factoris esse mereretur, ac fieret thalamus Filii Dei. ut venientes Pater et Filius habitationem corporum eligere dignarentur; quomodo non exsecrabilis et ridendus Manichaei sermo contincitur? quid potuit dici verius et catholicae regulae congruentius *? Dictum est enim adversus Manichæos, putantes atque affirmantes 3, de gente tenebrarum, quam malam naturam dicunt Deo bono coaeternam, habere originem corpora, et esse etiam ipsa immutabilia mala: non adversus eos, qui tenentes veram ct vere christianam fidem, nunc quidem corruptibile esse corpus, et aggravare animam conflUentur (Sap. ix, 15); sed nee tale primitus conditum atque in paradiso constitutum, nec tale semper futurum, sed in. corruptione atque immortalitate mutandum, et nunc jam esse incipere templum Dei, conjugali, vel viduali, vcl etiam-virginali pudicitia decoratum: quando e'si caro concupiscit adversus spiritum, sic tamen spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. v, 17), tit nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis' arma peccato (Rom. VI, 13).