Latin
1.27.1 to 1.27.19
Augustine, Contra Julianum 1.27.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Lege etiam quemadmodum exponat idem ipse vir sanctus eumdem ipsum Apostoli locum, uhi scriptum est, Per unum hominem peccatum intravit vimundum. Ibi enim luce clarius in hujus fidei catholicæ veritate versatur. Quod totum quia longum est laic operi intexere, pauca inde contingam. i Manifestum, >inquit, <quoniam non ipsum peccatum, quod ex legis transgressione, sed illud peccatum quod ex Ad:c inobedientia, hoc crat quod omnia contaminavit. >Et paulo post: <Regnavit, >inquit, <mors ab Adam usque ad Moysen, et in cos qui non peccaverunt. Quomodo regnavit? In similitudine transgressionis Adæ, qui ut fornta futUri. Propterea et forma cst Christi Adam. Quomodo forma est, aiunt? Quoniam sicut ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint de ligno, factus est caUsa mortis, qUæ per cibum inducta est: ita et Christus iis qui ex ipso sunt, tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiæ, quam per crucem nobis omnibus condonavit. >Alio loco in eodem sermone: <Ut cum tibi dixerit Judæus, >inquit, <quomodo unius virtute Christi mundus salvatus est? possis ei dicere, Quemadmodum uno inobediente Adam mundus damnatus est. Quanquam non sint æqualia gratia ntque peccatutn, neque paria sint mors atque vita, non æqualis Deus ac diabolus. >hem post paululum: i Sed non quemadmodum delictum, >inquit, <ita et gratia. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in multos abundavit. Quod enim dicit, >inquit, <hujusmodi est: Si peccatum valuit, et peccatum unius hominis; gratia, et Dei gratia, et noh solum Patris, sed etiam Filii, quemadmodum noti amplius prævalebit? Multo enim hoc rationabilius. Nam adiuti pro alio damnari, non valde videtur habere rationem: alium autem pro alio salvari, et decentius magis et rationabilius apparet.