Latin
1.27.20 to 1.27.41
Augustine, Contra Julianum 1.27.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur illud factum est, multo magis hoc. >Itemque alibi in consequentibus: <Judicium, >inquit, i ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem »(Rom. v, 12-16). <Noc idem est, I inquit, «quod dicitur, quoniam quidem mortem et damnationem potuit peccatum inducere, gratia autem non unum illud tantummodo interfecit poccatum, sed etiam post illud introeuntia peccata. >Et paulo post de hoc ipso: <Quoniam ergo, >inquit, i plura introducta sunt bona, et non solum illud interfectum est peccatum, sed eliam omnia reliqua, ostendit dicens: Gratia autem ex multis delictis in justificationem. >Et post paululum alt: t Primo enim dixit quoniam si Minius peccatum interfecit omnes, multo magis et unius gratia poterit salVare. Post hæc autem ostendit, >inquit, <quoniam nOn illud solum interfectum est peccatum per gratiam, sed eUam omnia reliqua: et non solum peccata interfecta sunt, sed etiam et tributa justitia est. Et non tantum solum profuit Chri. Itus, quantum nocuit Adam, sed multo amplius atque magisf. >Post haec in eodem cum de Baptismo egeret, interposuit verba Apostoli dicentis: <An ignoratis, inquit, fratres, quomani quicumque in ChristO baptizati sumus, in morte I ipsius baptizati sumus? Consepulli ergo sumus illi per Baptismum in morte. Quid est, in morte illius baptizati sumus? Ulct ipsi moriamur sicut ct ille. Crux enim est Baptisma. Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis. Ipse namque carne ct mortuus est et sepultus: nos autem peccato in utroque. Quapropter non dixit, Complantati morti; sed, similitudini mortis (Rom. v, 3-5). Mors nanlque et hoc ct illud, sed non eidem ipsi subjacet: sed hæc quidem carnis Christi, nostra autem peccati. Quemadmodum ergo illa vera, ct hæc >(Homilia 10 in Epist.