Latin
1.51.112 to 1.51.125
Augustine, Contra Julianum 1.51.112-125
Unproofread scanNot analysed yet
Et tantum valent eædem voluntates, ut earum naturarum, quarum sunt, faciant qualitates. Namsi quaeratur, qualis sit angelus vel bomo malæ voluntatis: rectissime respondetur, Malus; magis accipiens qualitatis nomen ex voluntate mala, quam ex natura bona. Quoniam natura est ipsa substantia bonitatis et malitiæ capax: bonitatis capax est, participatione boni a quo facta est: malitiam vero capit non participatione maii, sed privatione bon! ,id est, non cam miscetur naturæ quae aliquod malum est', quia nulla natura ill quantum natura est, malum est; sed cum deficit a natura quæ summum atque incommutabile est bonum; propterea quia non de illa, sed de nihilo facta est. Alioquin nec malam voluntatem habere posset, nisi mutabilis esset. Mutabilis porro natura non esset, si de Deo esset, et non ab illo de nihilo facta esset. Quapropter bonorum auctor est Deus, dum auctor est naturarum: quarum spontaneus defectus a bono, non indicat a quo factæ sunt, scd unde factae sunt. Et hoc non est aliquid, quoniam penitus nihil est; et ideo non potest auctorem babere quod nihil est. Quapropter sicut adversatur catholicæ fidei Manichæus, hoc est, fidei veritatis veræque pietatis qui bonum et malum sic inter se dicit esse contraria, ut non naturam cum deficit a bono, dicat fieri malam 3, ipsumque defectuln ejus esse malum ejus, sed potius ipsum malum dicat esse naturam, et, quod est insanius, sine initio sempiternam; eamque appellat corpus et spiritum; corpus videlicet unde spiritus operetur, spiritum vero qui operetur ex corpore: ita hunc adversarium fidet dici non potest quantum adjuvet, qui mala ex bonis oriri negat, et in eumdem sensum accipit quod ait Dominus, Arbor bona fructus malos uon facit: cum ille magister Deus, non utique naturam constituat arborem, ex qua fructus de quo loquebatur, existat;