Latin
1.51.126 to 1.51.141
Augustine, Contra Julianum 1.51.126-141
Unproofread scanNot analysed yet
sed voluntatem seu bonam seu malam, fructus autem opera, quae nec bona voluntatis malæ, nec mala possunt esse voluntatis bona; . Hoc est cnim quod ait, Arbor mala fructus bonos non facit, et arborbona fructus malos non facit (Matth. vn, 18): tanquam diceret, Nec opera bona voluntas maia, noc mala opera facit voluntas bona. Nam ipsarum arborum, id est, ipsarum voluntatum si quærantur origines; quæ occurrunt, nisi naturæ, quas bonas Deus condidit? Ac per hoc ex bonis orta suut mala, non ex bonis voluntatibus opera mala, sed ex bonis naturis voluntates male. Quid ergo sic optat audire Manichæus, sicut cx bonis mala esse uon posse, ut quoniam negari non potest esse mala, nihil restet nisi ut ex malo sint, si ex bonis naturis esse non possunt; ac sic sine initio habeant originem suatn uula naturam mali, quæ sine initio semper fuerit, et sint duae naturæ. una boni, altera mali! Nceesse est enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala, frustra dicimus Deo, Libera nos a malo (Matth. vi, 13). Si autem dixerimus, non oriri mala niu ex malis, Manichæa pestilentia triumphabit, totumque vastabi, et ipsius Dei tanquam mutabilem naturam malae na turæ commixtione violabit. Relinquitur ergo, ut mala ex bonis esse fateamur: quia si hoc nega verimus, ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur. Tu itaque ubi dicis, <Cum secundum sententiam Evangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci, hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse conjugium, de quo nibil aliud quam malum prodire definit: >vis utique arborem bonam conjugium deputari, de qua velut fructum malum nasci non vis hominem contagio peccati originali3 obstrictum; nec vides necesse tlbi esse adulterium constituere arborem malam, si conjugium est arbor bona.