Latin
1.51.156 to 1.51.170
Augustine, Contra Julianum 1.51.156-170
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim mala per se ipsa repente auctore nullo existere potuerunt. Tu autem dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Evangelii sententiam arbor bona faciat fructus malos. Re-. manet, inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quæ potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse faleris exislere. Placetne tibi jam mutare sententiam, quam non Manichæis favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad adjuvandam Manichæorum pestilentiam protulisti? Quomodo enim diceret Christus. Aut facite arborem bonam et frustum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum [Matth. XII, 33] (quandoquidem hoc dicebat hominibus, quos ipse creaverat), si ex ejuS opere bono, quod est homo, malum non posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam constituens bonum opus Dei, id est, nuptias hominum, vel naturam; et ideo dicens, malum inde nasci non posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus, ut putas, ci qui dixit, Arbor bona fructus malos non facit: cum scias ex angeli et hominis naturis bonis, quas nulli parentes mali genuerant, sed Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, nun fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem iesus et Manichæos vincit, quia unus homo, hoc est, una natura potest utramque arborem facere; et te vincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere. Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichæorum suffragium dicis, mala ex bonis esse non posse; i tit nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error inducit, non putentur mala esse potuisse. Neque enim uno lautum loco, ubi ex Evangelio arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis etiam locis disputationis tuae, ista perversitate suffra-. latus gatus es Manichæis: sicuti est illud, ubi rursus dixisti, c Trabi peccatum per naturam non potest, qnia peropus Dei opus diaboli transire non sinitur.