Latin
1.51.171 to 1.51.196
Augustine, Contra Julianum 1.51.171-196
Unproofread scanNot analysed yet
»Ad quod tibi ego respondeo, Quomodo in opere Dei opus diaboli manere sinitur, si per opus Dei transire uon sinitur? Quis enim dubitet pejus esse 1 ut illic maneat, quam ut illinc transeat? Quæris fortasse, quomodo opus diaboli maneat in opere Dei. Noli aiibi quærere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura utique angelica; invidia vero opus est ipsius diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in illo. Vanum est igitur quod dixisti, c Opus diaboli per opus Dei non transire, »uhi perspicis et manere. Manichæus autem quantas tibi gratias agat, itane nondum respicis? nondum cxpergisceris? Laborat enim Manichæus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum oriri non posse, ut, quod ipse vult, malum nisi ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis ejus adjutor, <Per opus, »inquis, «Dei malum transire non sinitur: »ut ille tota facilitate concludat, multo minus inde oriri posse, per quod nec transire permittitur. CAPUT IX. —42. Audi tale aliud, imo gravius, ubi Manichaeis identidem suffragaris. «Evanuit, »inquis, coriginale peccatum, quia non potestmali radix in eo quod donum Dei vocas locari. »Quod ego vide quam manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis donnm Dei est? Et tamen ibi locavit inimicus ille seminator radicem mali, quando peccatum homini serpentina fraude persuasit (Gen. III, 1-6). Nisi enim radicem mali humanus tunc reciperct sensus, nullo modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid dicam de radice omnium malorum avaritia? Et ubi est hæc, nisi in hominis anima? et quid est hominis anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi non considerando quid dicas, <radicem mali locari non posse in dono Dei? »Sed Manichæus, cui per istas inconsidcratas sententias tuas plurimum suffragaris, quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam, Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali in dono Dei;