Latin
Book 1
Augustine, Contra Julianum 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Multo autem apertius de eadem fide4 beatissimus martyr et episcopus Cyprianus: <Si homines, >inquit, <impedire aliquid ad consecutionem graiix1 posset, magis adultos et provectos et majores natu possent impedire peccata graviora. Porro autem si gravissimis delictoribus ei in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa0 peccatorum datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi renuttuntur, non propria, sed aliena peccata »(Epist. 64, ad Fidum).