Latin
Book 1
Augustine, Contra Julianum 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Reticium ab Augustoduno episcopum magn:c fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in urbe Roma Melchiade' Apostolicae Sedis episcopo prasidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis fuit, et Caxilianum episcopum Ecclesiæ Carthag! nensis absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locu. tus est: <Hanc igitur principalem esse in Ecclesia indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis omne pondus exponimus, et ignorantiae nostre facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem cnm ingenitis sceleribus exuimus (a). >Audis antiqui criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum scelcribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus hæc ruinosam construere novitatem I