Latin
Book 1
Augustine, Contra Julianum 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Olympius Hisponus episcopus, vir magnae in Ecclesia et In Christo gloriæ, in quodam sermonc ecclesiastico: c Si fides, i inquit, <unquam in terris Incorrupta mansisset, ac vestigia defixa tenuisset, quae signata descruit, nunquam protoplasti mortifera transgressione vitium sparsisset in germine, ut peccatum cum homine nasceretur (a).) Habesne aliqnid, quod adversus nos tibi dicere videaris, quod non cHam in istum dicere compellaris, vel potius in istos? Una est enim omnium catholica fides, qui per unum hominem peccatum intrasse in mundum, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12), uno corde credunt, ore uno fatentur, et vestras novitias praesumptiones catholica antiquitate subvertunt.