Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanetorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes <exercent, >ut confiteris, <gloriosa certamina? >Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit hæc concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in conjugalis esse dicatur: si euim summum culmen obtinent pudicitiæ conjugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis I; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eis ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilavcrint, gemere et inter gemitus dicere, Quomodo impleta est anima mea illusionibus (Psal. XXXVII, 8)? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus (a), nescio quomodo etiam castæ animæ in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?