Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurducris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nee inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non <totum opere mentis aufertur? t Hoc enim dicis <fieri debuisse, si malum esset. >Et quia non fit in conjugalis, ubi ejus modus a est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus ejus nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritualem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22). Hæc delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, eerte ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intelligibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria pejor hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; doncc humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo iascivia:, nullus tumor supcrbiæ formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,. 9): quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnare! ,si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnatex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; etrursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde. virtus qua hic, ubi superbiri potest *,non superbiatur, in infirmitate perficitur.