Latin
10.16 to 10.41
Augustine, Contra Julianum 10.16-41
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminæ, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam, quam oportuit. erroris sui in semetipsis recipientes. Quid hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur niala: et tamen ista damanatio etiam rcatus est, quo gra ius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et paenas præcedentium peccatorum. Et quod cst mirabilius, etiam oportuisse dicit cos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quai ipso posuisti. Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volutrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus. in desideria cordis eorum, in immunditiam (Rom. VII, 23-28): et cætera quæ sequuntur. Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ame fecissent, et adjunxit, Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Proinde præcedentis est hæc poena peccati; et LameD etiam ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus eplicat. it. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse quæstionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. Jam enim flagitiorum, inquis, desideriis aestuabant. Et adjungis, ac dicis: Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia. facta cecidisset Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si jam erant possessi quodam modo malis dcsideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si halet aliquis cordis desideria mala, jam etiam consentiat cis ad committenda eadem mata? Ac pcr hoc aliud est habere mala desidcria cordis, aliud tradi cis; utiquc ut consentiendo eis possideatur ah eis, quod fit cum divino judicio traditur cis.