Latin
10.42 to 10.48
Augustine, Contra Julianum 10.42-48
Unproofread scanNot analysed yet
Alioquin frustra dictum est, Post concupiscentias tuas non eas; si jam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur, si non eis traditur; exercens adversus cas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur, qui observat quod scriptum est, Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, (quod quid est aliud, quam desideria ejus mala?) faciet I te gaudium. 'Mimici, et invidis tuis (Eccli. XVIII, 30 et 51)? numquid jam iste rens est, habendo tales animæ concupiscentias, quas ei præstare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis cjus, qui sunt inimici atque invidi nostri?