Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 16
Unproofread scanNot analysed yet
Sed acerbissimi gratiæ hujus inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicilis2< alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adjutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casii inveniuntur, et sobrii. >Hæc dicens ecce jam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti, velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et idco non esse, quod nondum per gratiam fuerint consecuti bonæhujus voluntatis effectum: sed si et esse voluerunt et sunt, jam in eis voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam, Qui dicit impium justum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus (Prov. xxiv, 24); etiam virtutibus veris eos prædices abundare: quanto, inquam, satius hæc ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cujus occulto judicio, nec injusto, alii fatui, alii tardissimi ingenit et ad intelligendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere præditi, et acute intelligentes et tenacissimae' memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictæ cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi ut vir omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur, alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum proclives: nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde mediei audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari 2, vel nulla cxistentc, vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et boc ejas tribuendum est voluntati, quod mala ista naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive maximis, sive minimis a urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, justo, et bono, Quare sic me fecisti (Isai. XLV, 9; Rom. IX, 20)? Et de jugo gravi quod est supra filios primi Adam (Eccli. XL, 1), nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo voluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt. prædestinatorum numero a cipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quæ a Deo donata sunt eis (I Cor. II, 12)?