Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo divinitus adjuvatur homo, non tantam <ad capessendam perfectionem adjuvatur, »quod ipse posuisti, utique volens intelligi eum per se inc! pere sinc gratia, quod perficit gratia: sed potius quod Aposiolus loquitur, ut qni in vobis1 opus benum cæpit, perficiat usque in finem (Phillpp. i, 6). III quo enim vis <hominem,2sicut loqueris, <ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari, »in boc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia jam non sit gratia (Rom. XI, 35, 6), quia non est gratuita. <Bonam >dicis <hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur. >Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres: neque enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve præstatur: sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut ejus bona voluntas possit praecedere præter gratiam, ne vel ipsam I prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia jam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum vestrum, <effectum voluntatis humanae dona cœlestia me >credideras <nuncupasse; >tanquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblUus fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos, Præparatur volunta. a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); vel quod in nobis Deus operetur et velle? ingrati gratiæ Dei! o inimici gratiæ Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suæ voluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod jam contra eos est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est iilis I voluntas bona, sed ut convertatur in benam voluntas mala: quoniam præparatur voluntas a Domino; et, Deus eat enim, ut ait Apostolus, qui operatur in vohis et velle (Philipp. II, 13).