Latin
Book 2
Augustine, Contra Julianum 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
In libro de Isaac et Anima idem dicit: «Bonus ergo rector malos equos restringit et revocat, bonos incitat. Boni equi sunt quatuor, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia: mali equi, iracundia, concupiscentia, timor, iniquitas >(Cnp. 8). Numquid art, Bonus rector bonos equos habet, malos non habet? Sed ait, «Bonos incitat, malos restringit et revocat. >Unde isti sunt equi? Nempe si cos substantias dicimus vel putamus, Manichæorum favemus vcl hæremus insaniae: quod ut absit a nobis, catholice istos equos intelligimus vitia nostra 1, qu; e legi mentis ex lege peccati resistunt. Non a nobis hoec vitia separata, alicubi alibi erunt, sed in nobis sanata nusquam erunt. Verumtamen quare non in Baptismate pericrunt? An nondum fateberis, quod reatus eorum perierit, infirmitas manserit: non reatus quo ipsa rea fuerant, sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant? Nec ila eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia quae infirmantur: sed nolira infirmitas ipsa sunt. Nec in bis equis malis iniquitatern nominasse putandus est illam, quæ deletur in Baptismo: illa namque peccatorum quae fecimus, fuit, quae cuncta remissa sunt, atque omnino jam nou sunt, quorum reatus mancbat quando ipsa fiebant atque transibant. Istam vero legem peccati, cujus manentis reatus in sacro fonte remissus est, propterea vocavit iniquitatem, quia iniquum est ut caro concupiscat adversus spiritum: quamvis adsit in nostra renovatione justitia; quia justum est ut adversus carnem spiritus concupiscat, ut spiritu ambulemus, ei concupiscentias carnis non perficiamus. Hanc quippo justitiam nostram inter bonos equos invenimus nominatam.