Latin
Book 2
Augustine, Contra Julianum 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Hic certe apertissime atque satiatissime ille tam excellenter tui doctoris ore laudatus doctor Anibrosius declaravit, et quid esset, et unde esset Originale peccatum, et unde contigerit illa prima confusio, quae inobedientia carnis fuit disseolieniis ab anima, quam discordiam sanat Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum. Vides unde caro concupiscat adversus spiritum, vides unde sit lex in membris repognans legi mentis. Vides vertisse in naturam, animae carnisque discordiam, et per has inimicitias nobis abundare miserias, non nisi Dei misericordia finiendas. Noli jam mihi adversari: nam si adhuc facis, cui vel quibus simul adverseris, advertis. «Me >nempo «dixisti nihil magis laborare, quam ut non intelligar. >Et in quibusdam locis sensus meos ad tuum potius interpretaris arbitrium, abutens tardiusculis cordibus hominum, qui le non intelligunt tacere po* lius noluisse, quan respondere potuissc uni meo, quatuor voluminibus tuis. Ecce fundit eloquentiæ lucidum ac perspicuum numen Ambrosius: non est ubi hae- I reat lector, ubi caliget auditor. Manifestissime dicit Apostolum ideo dixisse, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? quia quia omnes sub peccato nascimur, et ipse ortus in vitio est. Manifestissime dicit, Dominum Christum propterca fuisse sine peccato, quod natus ex virgine vinculis obnoxiæ generationis naturaeque communis minime teneretur, et damnasse peccatum quod nascendo non sensit. Apertissime dicit, quod dissensio carnis et animæ per praevaricationem primi hominis in naturam verterit. Apertissime dicit, carnem libidinum volutabrum diversoriumque vitiorum tunc mutari in Dei templum sacrariumque virtutum, cum in naturam regressa vigoris sui agnoscit altricem, atque ausu deposito contumaciae, moderanti? animæ conjugatur arbitrio: qualis fuit cum inhabilanda paradisi secreta suscepit, autcquam esset veneno pestiferi serpentis infecta. Quid adhuc adversus me quos libros moliaris I, inquiris? Illum aspice, adversus i! lum aliquid aude, qui haeresis vestrae venenis anteqnam nascerentur, occurrit, et unde possent expelli, hæc antidota praeparavit. Quæ si satis non sunt, adhuc audi.