Latin
2.14.1 to 2.14.27
Augustine, Contra Julianum 2.14.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
In alio quoque libro suo, de Sacramento regenerationis, vel de Philosophia quein scripsit (p), ita loquitur: I Beata igitur mors quæ nos peccato eripit, ut reformet Deo. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato >(Rom. vi, 7). f Numquid natune fine, a inquit, <justificatur a peccato aliquis? Non utique: quoniam qui peccator moritur, in peccato manet; ille autem justificatur a peccato, cui per Baptismum peccata omnia remittuntur. I Habesne ad ista quod dicas? Videsne quemadmodum expresserit vir veneraMlis, iu Baptismo fieri hominis mortem beatam, ubi remittuntur peccata omnia? Sed attende aliud, attende quod non vis. <Advertimus, inquit, <cujusmodi sit mors mystica: nunc consideremus cujusmodi sepultura esse debeat. Non enin satis est ut moriantur vitia, nisi marcescat1 corporis luxus, et omnium vinculorym carnalium compago solvatur, omnis nodus corporei laxetur usus. Nemo sibi blandiatur, quod aliam figuram induerit, mystica praecepta acceperit, ad continentiæ disciplinam applicuerit animum. NOD quod volumus, hoc agimus; sed quod odio habemus, hoc facimus. Multa operatur in nobis peccatum. Nobis reluctantibus rcdivivae plerumque voluptates resurgunt. Luctandum nobis est adversus carnem. Luctatus est adversus eam Paulus: denique ait, Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati. Numquid tu, I inquit, <fortior Paule? Nec tanquam sedulæ carni tuæ conOdas, et te ei credas, cum Apostolus clamitet: Scio enim quia non habitu, in me, id est in carne mea, bonum: nam velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod rolo facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo. hoc ago; jan non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum >(Rom. vn, 23, 18-20). Quantalibet feraris animi obstinatione, Juliane, quantalibet adversus nos pervicacia pro Pelagiano errore consistas;